ANOPAEA

ANOPAEA
I.
ANOPAEA
Graecis quae Anapha Hebraeis, nomen Aquilae, ab ira factum. Meminit eius Homer. Od. a. v. 320. de Minerva loquens, quam avi huic comparat:
Ο῎ρνις δ᾿ ὡς ἀνόπαια διέπτατο
Avis ut anopaea, avolavit:
ob celeritatem huius avis, quam inter rapaces velocissimam esle, asunt Arabes. Forte ex Falconum genere, qui montanus. Barbaris montanarius, Alberto describitur: nulla enim avis in iram pronior. Ita autem is inter alia; Est hoc falconum genus ferum ---- iracundum ---- rarô manu tenendum, proeterquam in Aurora, et aucupit tempore, et cum pascendus est ---- Si praeda evaserit, prae coeteris indignatur, ita ut per iracundiam aliquando revocantem se invadat, et caput aut faciem falconarii, vel, cui is insidet, equi dilaniet. Et inferius, Si per ir am immoderate incaluerit, praecipitat se in mortem. Item, Cum e rupe veniens perdicem sequeretur, et aquila forte advolans ex adverso illam ei praeripuisset, nec falco illam aquilae denuo extorquere posset, ---- altissime tandem conscendit et impetu deor sum factô, caput aquilae feriens se pariter ac aquilam interemit. Et paulo post, mire gaudet feritate suâ ---- adeoque interdum crudelitati suae indulget, ut, occidendis avibus occupatus, cibi obliviscatur, etc. apud Gesnerum. Sed an in Oriente iam olim nota fuerit haec avis, merito dubitatur. Alias interpretationes vocis Anapha, vide apud Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 30.
II.
ANOPAEA
mons et via dicta prope Asepum fluv. in regione Meliensi. Herodoto Ἀνόπαια, quem vide l. 7. c. 216.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”